Un rituel en Latin

M:.V:. Fratres, adiuvate me ad opera incipienda. Frater Prime Vigilans, dic quid sit officium primum in Fabrica Vigilantis.

V:. Primum officium est eum certiorem fieri Templum rite tutum esse.

M:.V:. Frater, quaeso, perspice.

V:. Frater Tutor, officium tuum serva.

Int:. Tut:. Frater Prime Vigilans, Templum rite tutum est.

V:. Magister Venerabilis, Templum rite tutum est.

M:.V:. Frater Prime Vigilans, dic quod aliud officium Vigilantium sit in Fabrica.

V:. Officium est eos certiores fieri esse omnes qui adsunt Fratres Liberos Structores.

M:.V:. Perspicite, Fratres Prime ac Secunde Vigilantes.

V:. Surgite, Fratres!

II° V.: Frater Prime Vigilans, omnes Columnae Septemtrionis participes Fratres Liberi Structores sunt.

V:. Magister Venerabilis, ex eorum siguis omnes duarum Columnarum participes agnosco Liberos Structores esse.

M:.V:. Pro ad Orientem sedentibus, Ipse spondeo; Fratres omnes, adsidete. Frater Secunde Vigilans, dic quod sit officum Externi Tutoris.

II° V.: Profanos repellete, acque Candidatis parandis favere.

M:.V:. Frater Prime Vigilans, dic quod officium Interni Tutoris sit.

V:. Liberos Structores admittere, candidatos accipere, iussisque Secundi Vigilantis obtemperare.

M:.V:. Frater Prime Vigilans, dic quod officium Secundi Diaconi sit.

V:. Primi Vigilantis ad dexteram stare, acque Magistri Venerabilis Imperia a Primo Vigilante ad Secundum deferre.

M:.V:. Frater Prime Vigilans dic quod officium Primi Diaconi sit.

V:. Magistri Venerabilis ad dexteram stare, et Imperia eius ad Primum Vigilantem deferre, aliosque Dignitates ac Potestates, si necesse sit; Secundi Diaconi nuntios expectare.

M:.V:. Frater Secunde Vigilans, dic quod sit officium tuum.

II° V:. Ad Meridiana adsidens, Solem capiti insistentem adspicere debeo, Fratresque ab operibus ad remissionem et a remissione ad opera arcessere.

M:.V:. Frater Prime Vigilans, dic quod sit officium tuum.

V:. Ad Occasum adsidens, cursum Solis adspicere debeo, et, Magistro Venerabili imperante, Templum claudere, cum omnes fabres consecutos esse debita exploraverim.

M:.V:. Frater Prime Vigilans, cur ad Orientem sedet Magister Venerabilis?

V:. Ut Sol, ad Orientem surgens ad incipiendam diem, terras omnes lustrat, sic Magister Venerabilis ad Orientem adsidens ad Opera dicanda, Fratres lumine suae Scientiae structurandi docet.

M:.V:. Frater Prime Vigilans, dic quota bora Liberi Structores vocati Discentes soleant Opera incipere.

V:. Meridie, Magister Venerabilis.

M:.V:. Frater Secunde Vigilans, dic quota sit bora.

II° V:. Meridies adest.

M:.V:. Frater Prime Vigilans, dic qua aetate sis in struendo discendo.

V:. Trium annorum.

M:.V:. Frater Prime Vigilans, dic quo consilio congregemur.

V:. Ad et Virtuti dicata Tempia struenda, et Pravitatem in tenebras et vincula maxima coniciendam, et in bonum ac incrementum Hominum incumbendum.

M:.V:. Fratres Prime ac Secunde Vigilantes, quoniam ob horam et aetatem tempus est iam Operum incipiendorum, certiores facite Fratres Columnarum vestrarum, Operibus vertentibus, nemini licere ab altera ad alteram Columnam movere, nec de Re Publica vel de Religione disserere; omnes praeterea Templum suo arbitrio relinquere vetantur: Gravitas, Prudentia, Liberalitas et Gaudium in hoc Tempio solum recipiantur.

V:. Fratres Columnae Meridionis, quoniam ob horam et aetatem tempus est iam Operum incipiendorum, vos certiores facio, Operibus vertentibus, nemini licere ab altera ad alteram Columnam movere, nec de Re Publica vel de Religione disserere; omnes praeterea Templum suo arbitrio relinquere vetantur: Gravitas, Prudenti, Liberalitas et Gaudium in hoc Tempio solum recipiantur.

II° V:. Fratres Columnae Septemtrionis, quoniam ob horam et aetatem tempus est iam Operum incipiendorum, vos certiores facio, Operibus vertentibus, nemini licere ab altera ad alteram Columnam movere, nec de Re Publica vel de Religione disserere; omnes praeterea Templum suo arbitrio relinquere vetantur: Gravitas, Prudenti, Liberalitas et Gaudium in hoc Tempio solum recipiantur.

M:.V:. Ad Maximi Universi Structoris Gloriam, Sodalitate Orbis terrarum Liberorum Structorum iubente, Magno Oriente Italico Favente, Mea Potestate, de operibus discentium usu et more refero huius nobilis Sodalicii Prometeo dicati et numero Millesimo Quinquagesimo Tertio distincti Urbis Orientis.

M:.V:. Sapientia Opera nostra luce compleat.

V:. Pulchritudo ea collustret et perficiat.

II° V:. Vis firma ea faciat.

Ex M:.V:.Ad hominum bonum atque ad Maximi Universi Structoris Gloriam.

M:.V:. Fratres, ad me Animum intendite: Signi ...Plaususque causa. Fratres omnes, adsidete. Frater Signator, lege quaeso Italice Tabulam superiore conventu perfectam.

M:.V:. Fratres Prime ac Secunde Vigilantes, certiores facite Fratres Columnarum vestrarum eos loqui posse si Tabulam ad consilium non congruentem judicent, atque adnotare cupiant.

V:. Fratres Columnae Meridionis, si quis Tabulam non congruentem ad consilium judicet, atque adnotare cupiat, loro qui petere potest.

II° V:. Fratres Columnae Septemtrionis, si quis Tabulam non congruentem ad consilium judicet, atque adnotare cupiat, loqui petere potest.

II° V:. Frater Prime Vigilans, Columna mea tacet.

V:. Magister Venerabilis, Columnae tacent.

M:.V:. Frater Orator, dic quaeso quae censeas.

Or :. De Tabula suffragium censeo nobis ferendum esse, comprobationis causa.

M:.V:. Fratres adsensu suo Tabulam comprobantes, manum meo Malleo pulso tendant... Cunctis suffragiis (sententiis fere omnibus). Tabula comprobata est.

M:.V:. Frater Magister Sacrorum, num quis frater ingredi petens adsit in Atrio Gradum Relictorum animadverte, atque rite intromitte.

M:.S:. Magister Venerabilis, Atrium Gradorum Relictorum desertum est. (M.V. FraterIFratres... adestIadsunt).

 

M:.V:. Frater I° ac II° Vigilantes, e fratribus vestrarum Columnarum quaerite ferantur condiciones pro bono Ordinis communiter vel huius Fabricae singulatim.

V:. Fratres Columnae Meridionis, si quis vult condiciones pro bono Ordinis communiter, vel huius Fabricae singulatim ferre, loqui potest.

II° V:. Fratres Columnae Septemtrionis, si quis vult condiciones pro bono Ordinis communiter, vel huius Fabricae singulatim ferre, loqui potest.

II° V:. Frater Prime Vigilans, Columna mea tacet, (siletse qualcuno ha parlato).

II° V:. Magister Venerabilis, Columnae tacent. (silent).

M:.V:. Frater Orator, dic quaeso quae consequentia sint.

Or :. Magister Venerabilis, quaeso, rite Opera perfice.

M:.V:. Tu, Magister Sacrorum, tacitarum condicionum, et tu, Frater Magister Largitionum, Viduae Truncum praebete.

Or :. Magister Venerabilis, Viduae Truncus ...lateres ad Templum extruendum attulit.

M:.V:. Fratres, Viduae Truncus ... lateres ad Templum extruendum attulit.

M:.V:. Fratres Prime ac Secunde Vigilantes, adiuvate me ad Opera perficienda; Frater Secunde Vigilans, dic cur hunc locum habeas in Fabrica.

II° V:. Ut occasum Solis animadvertam, et Structores ab Operibus ad remissione arcessam, pro bono Ordinis et humanitatis.

M:.V:. Frater Secunde Vigilans, dic ubi sedeat Frater Primus Vigilans.

II° V:. Ad Occasum, Magister Venerabilis.

M:.V:. Frater Prime Vigilans, dic cur hunc locum habeas in Fabrica.

V:. Ut Sol ad Occasum vergit ad diem conficiendam, ita Vigilans Primus ad Occasum adsidet ut Templum claudat, Fabribus meritum praemium persolvat, et laetos et contentos dimittat ad gloriam et honorem Ordinis.

M:.V:. Frater Prime Vigilans, suntne Fabri laeti?

V:. Et huius et alterius Columnae Fabri ipsi aperte testantur.

M:.V:. Frater Secunde Vigilans, dic quae sit aetas tua in struendo discendo.

II° V:. Trium annorum, Magister Venerabilis.

M:.V:. Frater Secunde Vigilans, dic quota bora Fratres Liberi Structores soleant Operibus finem facere.

II° V:. Nocte media, Magister Venerabilis.

M:.V:. Frater Secunde Vigilans, dic quota 'sit nunc bora.

II° V:. Sane nox media.

V:. Magister Venerabilis, omnia juxta et perfecta sunt.

M:.V:. Consurgite Fratres, rite compositi! Ad Maximi Universi Structores Gloriam, Sodalitatis orbisterrarum liberorum structorum jubente, Magno Oriente Italico favente, mea potestate declaro perfecta Opera usu et more discentium huius nobilis sodalicii Prometeo dicati et numero millesimo quinquagesimo tertio distincti Urbis Orientis, et jubeo Primum Vigilantem Fabricam claudere. Fratres, ad me animum intendite Signi... Plaususque causa.

V:. Fratres utriusque Columnae, Magistro Venerabile imperante Fabricam claudo.

II° V:. Fabrica usque ad proximum sessum clausa manet, consilio non mutato.

M:.V:. Fratres concordes abeamus nos nostra opera tacita tenere jurantes.

Omnes: Juro!
M:.V:. Frater Magister Sacrorum, Tria lumina restingue. (...Tribus luminibus restinctis, Fratres e Tempio exeuntes regredere).

Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :
Personnaly © 2014 -  Hébergé par Overblog